라틴어 문장 검색

Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 5:2)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
nobis ne si cupiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:2)
Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet ipsi aliud alias videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:4)
cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:4)
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:6)
praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere cupiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:2)
hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:8)
prior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut modo non nollem, modo non laborarem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:2)
itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 19:3)
nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:3)
qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:2)
proprium est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION