라틴어 문장 검색

qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse audacia potens esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:2)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 11:1)
aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:3)
Quas ego si quis sit unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 76:1)
' Tum ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec exposui omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:3)
sine quo cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adsequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:2)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
eademque ratione dicantur ei quos φυσικούσ Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:2)
dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate coniuncta, profuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:5)
illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:6)
"virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:2)
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse <egregium> et Graeco eum verbo appellat εἴρωνα;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:1)
Videsne quae vis in homine acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:1)
Quis eorum non egregius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION