라틴어 문장 검색

nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 29:1)
nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:1)
onerabo librum exemplis iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 174:1)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:3)
hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 204:3)
nam etiamsi librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 55:1)
quod imitatus Cicero illa composuit Verrem versabatur Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae isdem versata locis dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 291:1)
haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad imitationem alterius scripturae componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 81:4)
quos ego - sed motos praestat componere fluctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:2)
pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 269:1)
nos hac sumus probatione contenti, quod , quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:3)
nunc, quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:2)
itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION