라틴어 문장 검색

duros exercent colles extenuat agri meritum, quo vile videatur esse quod donat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3191)
nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 13914)
cuneis se quisque coactis adglomerant densentur, ut cuneatim dimicent, scilicet in cuneorum modum compositi, ut hostem facilius invaderent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4571)
incessi muros invadi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5961)
nam alii dicunt eo tempore, quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, per- venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos dixisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 14)
qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 633)
cuius cum filium draco invasisset, tanta arte di- rexit sagittam, ut ea currens in serpentis deficeret vulnere nec transiret in filium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 115)
in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 2211)
nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 158)
aut exerceamus et tractemus, ut in un- decimo "consilio versare dolos ingressus" et item "seu versare dolos seu certae occumbere morti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 682)
alibi "nequiquam seros exercet noctua cantus", id est 'non'. et notandum, paleam dictam numero singulari contra artem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1922)
exercete viri tauros id est cogite laborare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2101)
haec autem herba a Medis translata est in Graeciam, quo tempore eam invaserunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2154)
cum ergo hic dicit 'festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt' et 'nulla religio vetuit', ostendit multa, quae ad rem divinam pertinent, ex praecepto ex posse fieri et vitari, ab his scilicet, qui religiosi, ut supra dictum est, appellantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2695)
neqviqvam seros exercet noctva c. id est non.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4031)

SEARCH

MENU NAVIGATION