라틴어 문장 검색

autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 135:1)
narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 50:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
illud virtutis indicium est fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 212:1)
declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:1)
liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium erit, tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet verbose et unde volent repetita ex tempore exponant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 135:1)
Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장1)
Nihil habent quo tegantur, ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:7)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent);
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:2)
et avida felicitas est et alienae aviditati exposita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:4)
Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:3)
Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:2)
Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:3)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION