라틴어 문장 검색

sunt enim haec propria philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 14:2)
Hoc ego philosophi non esse arbitror testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 38:5)
quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam cur quidque fieret, non quaerere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 66:11)
illud erat philosophi potius, totius auguri primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 118:4)
sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:4)
sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 177:8)
qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ei quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 222:3)
- Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 222:4)
consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:3)
sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 5:3)
si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 3:5)
(te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:7)
a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum ζήτημα Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:13)
an tu id melius, qui etiam [in] philosophum inriseris, cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION