라틴어 문장 검색

quod usque hodie successores eius tenere noscuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:7)
Lauerunt igitur uirgines corpus, et nouis indutum uestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna ueneratione habetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:6)
Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:14)
Una data Daniheli, quam usque hodie regit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:3)
Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:10)
Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:15)
Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:3)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit, staret ut ante tuos conspicienda focos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 122)
hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:2)
ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:2)
si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 250:1)
id hodie quoque publice semper refectum manet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:2)
An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 410:1)
haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 433:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION