라틴어 문장 검색

Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 26:1)
Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 2:2)
nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:2)
Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ;
(세네카, 행복론, Liber III 62:6)
Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ?
(세네카, 행복론, Liber III 71:1)
quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
(세네카, 행복론, Liber IV 16:2)
furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.
(세네카, 행복론, Liber IV 88:2)
Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere !
(세네카, 행복론, Liber VI 111:2)
naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:5)
multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:4)
Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."
(세네카, 행복론, Liber VII 12:1)
Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:1)
Quot ille ad irritandam avaritiam captantium simulatus aeger ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:6)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION