라틴어 문장 검색

quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:3)
maximeque oleo ueteri, si id non est, Syriaco;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:5)
Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:4)
Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:5)
si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 8:2)
ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:4)
acida autem maxime conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:11)
quae maxime inde urinam mouere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:9)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:3)
Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:4)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:7)
ex inferiore parte infundere pluuia[ti]lem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:5)
Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:1)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION