라틴어 문장 검색

Faciam quia hortaris, quamvis vehementer addubitem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 1:2)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo revocabas?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:4)
Additum est, ut pecuniae quas creditoribus solverat revocarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 16:3)
Sed ego nec rogandus sum nec hortandus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 2:1)
revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 2:2)
tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:2)
Neque enim mediocriter me ad nova opera tu lector hortaris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 3:2)
illud peto praesternas ad quod hortaris, eligasque materiam, ne mihi iam scribere parato alia rursus cunctationis et morae iusta ratio nascatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 14:3)
Quo magis hortor, ut quam plurima proferas, quae imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 2:1)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 12:1)
Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 4:1)
Caesar et nomen centurionis et commemorationem disciplinae militaris sententiae adiecit, ne omnes eius modi causas revocare ad se videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:4)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION