라틴어 문장 검색

Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur impius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:3)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:20)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:33)
Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:3)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:4)
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:5)
Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:1)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
miserere ardentis et ipsum, quod petit, ore meo praesentem crede precari ultoresque deos et pectora dura perosam Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:19)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
lurida supponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cavas fumante bitumine venas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION