라틴어 문장 검색

et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 32:4)
Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:3)
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 43:6)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:1)
Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:14)
ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 13:6)
si enim idem dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 21:1)
cur igitur non bene?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:9)
cur id non ita fit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:10)
nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:3)
Cur tandem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:3)
Cur iustitia laudatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:5)
Non igitur de improbo, sed callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:1)
cur, nisi quod turpis oratio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION