라틴어 문장 검색

cum Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 176:2)
non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:2)
deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in finis, plus cladium quam intulerant acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 688:2)
iube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 188:2)
ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 255:1)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
Valerio, quod perseverantior iis caedendis in fuga fuit, triumphus, Manlio ut ovans ingrederetur urbem, decretum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 355:2)
interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 410:1)
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:1)
Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 451:1)
namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 322:4)
populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adjacent, peragravere rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 115:1)
cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:3)
alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non castra Samnitium, non legiones usquam oppositae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 8:1)
novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION