라틴어 문장 검색

principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 104:1)
ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus id quod accidit insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:2)
ipse mox insecutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:3)
ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:2)
principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 130:1)
Cleuas cum praesidio impigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine impedito occidit, ad ducentos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 254:1)
PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum, quos in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 2:1)
L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus quod referret, cum nondum legati redissent, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 221:1)
Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 357:1)
nocte quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 478:1)
fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficit[ur] e materia cuiuscumque generis opus [est] ad propositum deformationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장3)
Cum autem primo volumine de officio architecturae terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et intra moenia arearum divisionibus, insequatur ordo de aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis, quibus proportionibus et symmetriis debeant esse, uti explicentur, non putavi ante ponendum, nisi prius de materiae copiis, e quibus conlatis aedificia structuris et materiationibus perficiuntur, quas habeant in usu virtutes, exposuissem, quibusque rerum natura e principiis essent temperatae, dixissem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말21)
sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말22)
igitur cum et umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis ardentia corporibus similia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장12)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION