라틴어 문장 검색

ad hunc enim ipsum (me autem dicebat) quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:7)
Sane istuc quidem inquit, sum enim admodum infirmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 18:2)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:1)
et iudicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:5)
odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:3)
Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior - ita enim loquebantur - dicendo fieri superior posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:3)
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:1)
Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi legisse videor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:2)
sit Ennius sane, ut est certe, perfectior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:1)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)
Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita ipsius acta sane utiles, quos nemo legit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:5)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION