라틴어 문장 검색

cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:6)
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ne minimum quidem similes viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:7)
sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:2)
Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:1)
qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:2)
non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:4)
nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:4)
adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:6)
ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:1)
iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:1)
Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:4)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)
illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
Haec tenenda sunt oratori - saepe enim occurrunt - , sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION