라틴어 문장 검색

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 9:1)
Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 4:1)
Itaque leni pruna percoctus simul sub dentes Mulieris Veni, bis, ter memordit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 5:2)
Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De Civili composuit XVI.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:1)
itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 8:3)
Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 16:1)
Itaque Sallustius in Historia prima metum Pompei dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 15:1)
Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:3)
Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 3:2)
Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρόσ τι esse dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:1)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est ' intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 13:1)
Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 4:1)
Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 13:1)
Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION