라틴어 문장 검색

Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:17)
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)
cuius coniux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.4)
Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:1)
Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:10)
Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:16)
Parva seges satis est, satis requiescere lecto Si licet et solito membra levare toro.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 119)
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 129)
Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 211)
Parce tamen, per te furtivi foedera lecti, Per venerem quaeso conpositumque caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 55)
Semper sint externa tuo vestigia lecto, Et pateat cupidis semper aperta domus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 934)
Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris1)
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 598:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION