라틴어 문장 검색

eius iussu derectam adversus Batavos aciem, tamquam a Mogontiaco legiones sequerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장3)
Hordeonius exemplaris omnium litterarum, quibus per Gallias Britanniamque et Hispanias auxilia orabat, exercitui recitavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae aquiliferis legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus legebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장6)
gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vincula indiderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장10)
Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장5)
contusis Vbiis gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장6)
Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장5)
sic ad legiones perventum, quae amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장9)
dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere obsidium legionum eodem impetu potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장4)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
at qui remanserant, desertos se abducta parte legionum querebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장11)
et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장4)
Tettio Iuliano praetura, tamquam transgredientem in partis Vespasiani legionem deseruisset, ablata ut in Plotium Grypum transferretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장2)
dein postquam inanem animum spe et cupidine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius flagrantissimus in Antonium amor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장10)
et tertia legio, familiaris Arrio Varo miles, in Syriam remissa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION