라틴어 문장 검색

"nec tamen ut primus maere mala talia passus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권274)
religata catenis iampridem vestro sub pede bella iacent, sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권391)
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis et medius Crater inter utrumque iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권153)
ridet et Alcides et qui videre iacentem, ridet amatorem Lyda puella suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권226)
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권248)
ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, creditus offenso procubuisse pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권449)
"sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, neglectae collo sic iacuere comae, hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권486)
neque enim vocem viresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet, sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis parva sub infesto cum iacet agna lupo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권510)
ecce super corpus communia damna gementes obliti decoris virque paterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권548)
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit visaque concussa dicta probare coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권551)
somnus abit, iacet ipsa gravis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권13)
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita, testes estote Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus, hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권474)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)
quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권328)

SEARCH

MENU NAVIGATION