라틴어 문장 검색

tum quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum conserendas manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 493:2)
si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse ut relicturi signa fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 497:1)
etiamne circumsedebimur inquit in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 504:1)
consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumvallari castra Romana videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 505:1)
tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 507:1)
non virtus solum consulis sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a castris in hostem fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:2)
adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 522:3)
peditum quod superfuit pugnae in castra aut Aquiloniam compulsum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:1)
et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 636:2)
Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 636:4)
Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto ut locum ad transgrediendum hostes haberent invadere eos transeuntes statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 42:1)
legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:2)
nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 237:1)
ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 238:2)
et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes pervenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani - pluribus enim divisus amnis in mare decurrit - castra locat vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION