라틴어 문장 검색

Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: " Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장49)
Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장11)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장59)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장2)
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장28)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장35)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장9)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장46)
Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장4)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장32)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION