라틴어 문장 검색

Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:2)
sic aliis in rebus item communia multa multarum rerum cum sint, primordia rerum dissimili tamen inter se consistere summa possunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:14)
' Multo plus esse probabo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI4)
- Secundo, Plus multo tibi debiturus hic est, Quam debet domino suo, libellus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX5)
ver- bum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". et 'infode conchas' circa radices scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3483)
an imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:2)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Et, si illum audiam, de continentia et temperantia dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:10)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)
quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:3)
nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 21:3)
cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:6)
sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom primum ero aliquid nactus oti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 3:3)
sed scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION