라틴어 문장 검색

sed tu, ni fallor, epistulae perosus prolixitatem voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus inmorabere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:1)
namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:2)
primis Haeduis deberis, ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas, sic habitus Arcas quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset ut peregrinus arma Etruscorum, ni mixtus matre Sabella partem quoque patriae inde traxisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 2:2)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
namque erit talis viae tuae causaeque nostrae condicio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocumque 1 videaris, quod tuos videris, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:4)
vir est namque, ni fallor, totius popularitatis ahenus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:1)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
inprovisus aggreditur praevisus elabitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:2)
sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:1)
nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, iam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:5)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
exisset stratis, ni provida signo Deidamia dato cunctas hortata sorores liquisset mensas ipsum complexa, sed haeret respiciens Ithacum coetuque novissimus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:57)
"illic, ni fallor, Lapitharum proelia ludit improbus et patria iam se metitur in hasta, o dolor, o seri materno in corde timores!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권19)
sic variis manifesta notis - palletque rubetque - flamma repens, eat atque ultro ferus hospita sacra dissiciat turbae securus et immemor aevi, ni pudor et iunctae teneat reverentia matris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권125)

SEARCH

MENU NAVIGATION