라틴어 문장 검색

et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 259:1)
nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 430:1)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
ex iuventute Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopae, parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 496:1)
vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo aestas extraheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 106:1)
neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 136:1)
nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos adlata animos fregisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 398:1)
ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 422:2)
ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 42:1)
diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 211:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes quia, ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 367:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION