라틴어 문장 검색

Nam sub xl et denario numero cccc continentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:9)
Si enim denarium in xl multiplices, hic numerus crescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:10)
Differentiam terminorum in minorem terminum multiplica et post iunge terminos, et iuxta eum, qui inde confectus est, committe illum numerum, qui ex differentiis et termino minore productus est, cuius cum latitudinem inveneris, addis eam minori termino, et quod exinde colligitur, medium terminum pones.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:17)
Hunc igitur si minori termino addas, facient xvj et hic numerus medius constitutus inter x et xl armonicam proportionem medietatemque servabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:21)
Ceteras autem praetereundo transcurrimus idcirco, quoniam non multum nobis in lectionibus prosunt, sed tantum ad inplendam denarii numeri quantitatem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:2)
Rursus si maximus iiij terminorum numerus ad eum, qui sibi propinquus erit, talem habeat differentiam, qualem idem ipse maximo propinquus ad parvissimum, huiusmodi proportio in arithmetica consideratione proponitur, et extremorum coniunctio duplex erit propria medietate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:5)
Quod si se extremitates multiplicent, vj scilicet et xij, facient lxxij, quo numero cxliiij duplus est. lnveniemus hic quoque omnes musicas consonantias.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:19)
Comprensam numeris uictor habebat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 12:1)
an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:11)
Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:21)
at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:6)
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 10:1)
ut hominem mortuum immediate redire vivum et rem generabilem fieri sine generatione - ut ponit christianus, qui ponit resurrectionem mortuorum, ut debeat et corruptum redire idem numero - ista debet negare naturalis, quia naturalis nihil concedit, nisi quod videt esse possibile per causas naturales.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:4)
Si autem ulterius opponas, cum haec sit veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans hoc dicit falsum?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 53:1)
Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION