라틴어 문장 검색

Maestissimus haec tibi nuntio, decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Philomathia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:1)
quam sibi hinc patres nostri gloriabantur, 3 cum viderunt sub ope Christi te docere posse, me discere, et non solum te facere quod posses sed et velle quod faceres ideoque te bonum non minus quam peritum pro-nuntiari!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:4)
Epiphanius noster vix suprascripta peraraverat, et nuntiatum est hora monente progredi episcopum de receptorio, nosque surreximus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:3)
licet et sua pulset natorumque fames, penitus rabiemque minasque dissimulant humilesque meant, ne nuntiet hostes cura canum et trepidos moneat vigilare magistros.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:14)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
cuius adortus cruda rudimenta et teneros formaverit annos Centaurus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권191)
"- ingentem recreare virum, teneamus adorti tendentes iam fila colos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici37)
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga nuntiat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus84)
cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluviam ligat aera gyro quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam38)
"orbum visu regnisque carentem non regere aut dictis maerentem flectere adorti, quos genui quocumque toro;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권16)
"hic excelsa petens subita face solis inarsit submisitque animos, illum vestigia adortum maiorum volucrum tenerae deponitis alae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권206)
"timidis famaeque ita visus, Apollo mugiat insano penitus seclusus in antro, exspectare queam, dum pallida virgo tremendas nuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis, quem teneo!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권242)
ille rapi Teumeson ait noctisque per umbras nuntiat excubiis vigiles arsisse Plataeas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권166)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat, siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION