라틴어 문장 검색

interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:1)
ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 102:1)
sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt omnia hostilia esse et Sagunti excidium nuntiatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 149:1)
quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 236:1)
cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 247:1)
ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 371:2)
repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 542:1)
Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 580:1)
Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 659:1)
augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 9:1)
his sicut erant nuntiata expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 15:1)
territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 46:1)
abi, nuntia effodiant signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 47:2)
inde varios voltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 91:1)
alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis gaudio nimio exanimatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION