라틴어 문장 검색

Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장5)
Ex eo numero Medi, Persae et Armenii nauibus in Africam transuecti proximos nostro mari locos occupauere, sed Persae intra Oceanum magis, iique alueos nauium inversos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장5)
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 37:2)
at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:4)
Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:5)
it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:4)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)
Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 7:6)
telluris altum remeat Argolicae decus tandem ad penates victor Agamemnon suos, Felix ad aures nuntius venit meas.
(세네카, 아가멤논 8:3)
quid rabidus ora Corus oceano exerens?
(세네카, 아가멤논 10:29)
quisquis ad Troiam iacet felix vocatur, cadere qui meruit gradu, quem fama servat, victa quem tellus tegit, 'nil nobile ausos pontus atque undae ferunt?
(세네카, 아가멤논 10:44)
Estne illa tellus spiritus altrix tui?"
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:23)
Ille Britannos ultra noti litora ponti et caeruleos scuta Brigantas dare Romuleis colla catenis iussit et ipsum nova Romanae iura securis tremere Oceanum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION