라틴어 문장 검색

Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana et stirps inventorum quae necessitates ac miserias hominum aliqua ex parte doment et subigant, suscipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:8)
fine sive officio, ipsa mole et congerie, dein subtilitate, etiam delectu et constitutione in ordine ad ea quae sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:5)
Atque Historiae nostrae Naturalis officium tale est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:5)
Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:2)
In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
Si enim vos omnia, quae ad officium vestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res vestrae in meliore loco essent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:5)
quae res remedium et medicinam suscipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:13)
10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 48:1)
Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:8)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Similiter non invenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:16)
Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION