라틴어 문장 검색

Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
ibi domnus rex sinodum magnam habuit cum omnibus episcopis Galliae et Italiae de adoptivo filio domino nostro Iesu Christo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:3)
Ipsa die sacratissimae nativitatis domini nostri Iesu Christi ante confessionem beati Petri apostoli Leo papa Carolum benedixit ad imperatorem, sicut mos est, et coronam auream expressam signo sanctitatis super caput eius posuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 20:2)
Dedit Karolus imperator filio filii sui Bernhardo, filio Pippini regis, regnum Langobardorum, et, gratias omnipotenti Deo!
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 31:2)
Primo sequenti nocte palmarum, secundo in nocte sancta resurrectionis Christi.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:3)
Eodem anno Ludewicus rex habuit conventum populi apud Magontiam, et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione omnipotentis Dei.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:3)
Directis a Nicolao summo pontifice et universali papa urbis Romae viris apostolicis, receperunt sermonem domini nostri Iesu Christi et baptizati sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:3)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
Eodem anno Nicolaus summus pontifex et ahtleta Christi de hac luce migravit ad Dominum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:14)
Guntio episcopus Vangionensis obiit, et successit in locum eius Adhelhelmus iuvenis de titulo sancti Cyriaci martyris Christi.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:10)
"Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:12)
"Hunc omnipotentis hodie deae numen augustum reformavit ad homines:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:4)
omnipotens incorruptibilis,
(ARCHIPOETA, I78)
Christus tibi tribuat annos et trophaea
(ARCHIPOETA, IV131)
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
(ARCHIPOETA, IX29)

SEARCH

MENU NAVIGATION