라틴어 문장 검색

— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:14)
— Ita est. — Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sint imbecilles?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:22)
— Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:10)
Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:20)
Non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 10:1)
Si mortem petitis, propinquat ipsa
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 3:1)
Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:9)
simili ratione quod longius a prima mente discedit maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius petit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:4)
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:4)
quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:8)
Optat et uentos redimit cruore,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 5:1)
per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:6)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur quando optanda omnia series indeflexa conectit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:8)
At si nescit, quid caeca petit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION