라틴어 문장 검색

unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:2)
cetera quae munienda erant cum perfecisset, naves etiam in portu, velut 'maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:1)
haec in volgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 729:1)
ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 629:1)
itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 39:1)
notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 137:1)
volgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanorum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 375:1)
praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 277:1)
haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 281:1)
ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba iactata renuntiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 422:1)
auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:1)
Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:3)
aliis aliae spes ac metus iactantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 445:2)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION