라틴어 문장 검색

"Phlegya, casu frustrate sinistro, hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi, ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem, nunc opus est animis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권279)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
"potuit Latonia frater saxa - nec invideo - defigere Delon et imis commendare fretis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권89)
"quos pinigeris Mycalessos in agris Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis invidet et nimia sata laeta supervenit herba."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권140)
"si quando novis asperrima monstris, triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether, ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores, atque adeo fratres - nostrique haec omina sunto prima odii - , fratres alterna in vulnera laeto Marte ruant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권35)
sed prohibet paulumque umeri libare sinistri praebuit et merito parcit Tritonia fratri, ille tamen nec stare loco nec comminus ire amplius aut voltus audet perferre cruenti Tydeos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권230)
"num fallor, et ipse invidit pater et tota Mars impulit hasta?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권42)
"arma puer rapui, nec te retinente quievi, nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci, vive igitur potiusque animis irascere nostris, et iam pone metus, frustra de colle Lycaei anxia prospectas, si quis per nubila longe aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권384)
"stat parcere mundo caelitibusque meis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권61)
"venio solumque, quod ante vocasti, invideo;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권207)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
vosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, divae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권311)
"credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris, unde haec arma refers,sed et hunc dignare triumphum, da terris unum caeloque Ereboque laborem, si patrium Marathona metu, si tecta levasti Cressia, nec fudit vanos anus hospita fletus, sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae, nec sacer invideat paribus Tirynthius actis, semper et in curru, semper te mater ovantem cernat, et invictae nil tale precentur Athenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권283)
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B9)
Nullum morosius est animal maioreque arte tractandum quam homo: et nulli magis parcendum quam homini.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N42)

SEARCH

MENU NAVIGATION