라틴어 문장 검색

Tanto magis, quod victora haec absque multa sanguinis effusione parta est, unde bene sperare liceret lucrum demeti posse, non tantum territorii, sed innumerarum animarum in ecclesiae Christi augmentum, quandoquidem tam multos Deus pro su bonitate vivere volsuisset, ut demum converterentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:6)
Quamobrem (ut nihil apud dominationes vestras dissimulem) omnem admirationem certe superat ducissam Margaretam (ignoscite obsecro si eam nominem, cuius in regem odii nulla est caussa, nullus finis) iam seniorem, aetate qua mulieres aliae a puerperiis cessare solent, duo eiusmodi monstra peperisse, non novem aut decem mensium, sed annorum complurium partus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:20)
Attamen interea milites haec lex exuebat et exolvebat magno illo vinculo et calcari necessitatis (quae illis alias incumbebat) pugnandi, et non nisi parta victoria abscedendi, quandoquidem vitae militum et fortunae in tuto essent sive fortiter pugnarent sive terga verterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:10)
Atque ab illo tempore, etsi non deessent qui persuadere ei conarentur haec omnia meras esse praestigias, tamen, sive Perkini blandis obsequiis captus, sive in gratiam magnorum illorum principum exterorum, sive promptus ad arripiendam belli contra Henricum occasionem, eum excepit in omnibus, ac si verus fuisset dux Eboracensis, caussamque eius suscepit, atque (quo magis fidem faceret se pro magno principe eum habere, minime autem pro persona ficta) consensit ut dux iste Perkinus in matrimonium diceret dominam Catharinam Gordonam, praenobilem foeminam, comitis Huntleii filiam regique ipse sanguine coniunctam, virginemque in flore aetatis, eximilae formae et virtutis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 17:2)
33. Victoria in hunc modum parta, rex complures equites banarettos creavit, tam in colli de Blackheath ubi locumtenens eius praelio vicerat (quo ipse equo vectus est ut ceremoniam illam praesens praestaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:1)
Fuit autem a Ferdinando et Isabella regibus Hispaniae missus ad regem Henricum ut tractaret de nuptiis inter Catharinam filiam eorum secundogenitam et Arthurum principem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:8)
Se autem arctiorem cum rege Angliae amicitiam capere, ideoque si rex Henricus promogenitam suam filiam dominam Margaretam in matrimonium ei dare vellet, ita demum nodum fore indissolubilem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:21)
Regibus enim istis duobus vel solo nutu se mutuo intelligentibus, res ita se habuit ut literae ex Hispania reperirentur atque ostenderentur quibus inter alios sermones circa tractatum matrimonii, Ferdinandus ad regem Henricum disertis verbis scripserat se securitatem nullam de liberorum regis in regnum succesione videre quamdiu comes Warwici in vivis esset, seque filiam suam in manifesta pericula et turbas mittere haud libenter sustenturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:6)
Attamen haec regis declaratio (utcunque superficialis) ei talem apud exteros existimationem peperit ut non diu post ab equitibus Rhodi electus esset ordinis illius protector, omnibus rebus in multiplicationem honoris cedentibus regi qui tantam obtinuerat famam prudentiae et in rebus civilibus peritiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 5:2)
Hoc in comite illum effectum peperit quem similibus caussis in animus elatis parere consuevit, nimirum ut ignomina altius insideret quam gratia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:4)
8. Principio anni sequentis, qui erat regis decimus septimus, domina Catharina, Ferdinandi et Isabellae regis et reginae Hispaniae filia quarta, Angliam appulit ad portum Plimmouthi, secundo die Octobris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:1)
13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:1)
Rex filiam suam usque ad oppidum de Colliweston comitatus est, ibique eam curiae et famulitio comitis Northumbriae commisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:5)
Literis et nunciis a Cursono acceptis rex motus comprehendi iussit Guiliemum Courtneium comitem Devoniae, arctissima affinitate cum rege coniunctum (quippe qui in matrimonium duxerat dominum Catharinam Edwardi Quarti filiam), Guilielmum Polum comitis Soffolciae fratrem, Iacobum Tirrellum, et Ioannem Windhamum equites auratos, et nonnullos alios gradus inferioris homines, et in custodia habuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:8)
Haec autem pecuniarum congeries eo magis fuit mirabilis quod rex eo tempore nullis omnino bellis aut motibus implicabatur, quin et unicum tantum filium habuit, filiam etiam unam innuptam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION