라틴어 문장 검색

Metuebat enim ne bellum e Scotia, rebellio illa ex Cornubia, et coniuratio Perkini eiusque sequacium simul in eum ingruerent, satis gnarus periculosam esse eam monarchiae triplicitatem, cum bellum externum, rebellio intestina, et competitor titularis simul impenderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:2)
Neque enim rebelles regiones depopulabantur, quo casu parum ei honorificum fuisset populo non succurrere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:13)
31. Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackeheath castrametati essent, unde circumspicere possent urbem Londini et pulcherrimam vallem circumiacentem, rex secum reputans plurimum honoris sui interesse ut, quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius praelium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua tepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione provenisse videatur, decrevit omni mora seposita cum iis congredi, hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione ut parum fortunae relinqueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:1)
4. Verum durante tempore profectionis Cornubensium versus Londinum, rex Scotiae (bene de rebus Anglicis informatus, certusque sibi bellum instare ab Anglis quamprimum illae turbae consedissent) opportunitatem non amisit, sed regem satis implicatum credens fines Angliae iterum cum exercitu ingressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:1)
Ita ut rex Scotiae et incoepto suo contra castellum intercideret et militibus praedam satis ieiunam compararet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:6)
Perkinus nihil omnino de theatrali suo fastigio descendens paucis respondit se satis videre tempus suum adhuc non venisse, sed quacunque tandem fortuna usus foret, se honorifice et sentire de rege et loqui non destiturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:37)
Itaque a rege dimissus de Flandria amplius non cogitavit, utpote loco minus tuto post tractatum cum archiduce superiore anno conclusum, sed uxore, et amicis, et servis qui eum deserere nolebant comitatus in Hiberniam traiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:38)
Adeo ut apud vicinos et populares suos iactare non dubitarent regem in iis ignoscendis prudenter sibi consuluisse, quoniam satis sciebat sibi paucos subditos in Anglia reliquos fore, si omnes suspendisset qui cum iis sensissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:4)
Reges enim istos (ut ipse iam satis expertus esset) principes calamitosos pro calceamentis vendere nihil pensi habere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:5)
Cum autem nec tormenta nec machinae ei suppeterent, et comperiens se arietatione truncorum ligneorum parum proficere, cumque etiam per clavas aut rostra ferrea ac per alia similia instrumenta quae praesto erant , nihil ei reliquum fuisset nisi ut ex portis unam incenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:11)
Itaque, quo omnium animos et studia accenderet, cunctis quibus poterat modis palam fecit eos qui nunc alacriter ei adessent, ut finem his perturbationibus imponerent, non minus ei gratos et acceptos futuros quam ii qui hora diei undecima accesserant, qui tamen integrae diei mercedem acceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:3)
Perkinus ad aulam regis adductus est, ad conspectum eius minime, etsi rex (quo curiositati suae satisfaceret) spectaverit eum interdum in transitu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:2)
Qua in re rex famae suae minus consuluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:12)
Quemadmodum enim narrationem continebat laboriosam particularium de Perkini patre et matre, et avo et avia, et avunculis et cognatis per nomina et cognomina sua, et in quibus locus sursum deorsum erraverat, ita parum aut nihil proferebat de consiliis eius, aut de iis cum quibus consilia communicasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:13)
Unde rex Iacobus, episcopi mollibus et blandis literis delinitus, ad eum rescripsit se licet haud parum literis suis tribuerit, tamen plenam satisfactionem non recipere posse nisi cum eo colloqueretur, tam circa praesentis controversiae compositionem quam circa res alias quae ad bonum utriusque regni spectarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION