라틴어 문장 검색

quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장330)
— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장385)
quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장27)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장14)
si minus, ex vino diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장38)
cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장24)
Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장31)
minusque operae est, si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장2)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장80)
Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장242)
si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장246)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
9 Curta igitur in his tribus . . . ac si qua parva sunt, curari possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장1)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION