라틴어 문장 검색

ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:2)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 69:1)
scire incendio, non proelio cladem acceptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 84:1)
In conspectum ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 313:1)
annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est,et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 337:1)
multi per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 468:2)
naves provectas in altum incendi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 587:1)
quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 587:3)
et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 98:1)
palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 218:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:2)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION