라틴어 문장 검색

sed nec tanti rei publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, nec bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:2)
Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se iunctas sedes.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:1)
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:1)
quamvis iuvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:2)
Marcomanis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 2:1)
Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:3)
solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecudumque fecundum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 5:1)
et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:3)
ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:2)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam ignarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장8)
Caecina aegre passus miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장4)
aegre id passi Helvetii, interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam militum in custodia retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장5)
num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum velocitas patitur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION