라틴어 문장 검색

" Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 58:3)
nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:2)
Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ;
(세네카, 행복론, Liber II 36:2)
Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
donavit alius, sed toto patrimonio cessurus.
(세네카, 행복론, Liber III 35:2)
" Dedi tibi patrimonium.
(세네카, 행복론, Liber III 41:5)
Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.
(세네카, 행복론, Liber III 152:1)
nunc vero diviti importuno pauperem praeferimus.
(세네카, 행복론, Liber IV 11:3)
ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ;
(세네카, 행복론, Liber IV 45:2)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 190:1)
Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem ;
(세네카, 행복론, Liber V 111:2)
et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria.
(세네카, 행복론, Liber VII 36:2)
Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:4)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION