라틴어 문장 검색

omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 230:1)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
conclamatum undique est duceret extemplo et uteretur ardore militum qui tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 438:2)
ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantes hortabantur et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 67:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantes, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea quae in plaustris erant diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 496:1)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)
Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 359:1)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 401:2)
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)
ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 464:1)
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 471:1)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION