라틴어 문장 검색

Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:2)
neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:13)
Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:1)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:7)
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae mirarique deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:5)
Utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 12:3)
movensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos constitit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:2)
Minimo tamen occidit ille vulnere, non alte percusso corde sagitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:21)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenae pavere feram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:3)
utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION