라틴어 문장 검색

et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 369:2)
harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:1)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:2)
quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccaverint provocare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:2)
lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos qua exercitum increpando:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 495:2)
quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:2)
provoco, inquit ad populum Volero, quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:3)
provoco et fidem plebis imploro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 609:2)
ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 624:2)
lex silentio perfertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 636:4)
se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 642:2)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)
T. Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret id neglexisset, amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha24)

SEARCH

MENU NAVIGATION