라틴어 문장 검색

Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:1)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequom Tiberio salvo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:2)
nam cum intravit et portis se intulit, modum a captivis non accipit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:2)
in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 69:2)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:3)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
Militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferre uolentem occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.5)
unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.26)
Venenum quaesisti, uenenum emisti, uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.19)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
geminis uterque viribus tractum canem ira furentem et bella temptantem inrita intulimus orbi.
(세네카, Hercules Furens 12:28)
Bacchus et Perseus deis iam se intulere:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:52)
' verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION