라틴어 문장 검색

ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장15)
arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam [esse fuit]. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장15)
De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspecta, docui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장1)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 5:3)
Adiuva nos ut amore eius attingamur, ut fide eum attingere valeamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 121:1)
immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.
(아풀레이우스, 변명 84:8)
etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 43 1:1)
Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, [igitur perspicere ut possent cordis copiam] ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 31)
Hanc enim, antequam corpus attingit locum, non esse ultimam, ubi attigit, nullam esse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:4)
postea, sed tunc cum attingit, id est illam ipsam velocitatem quacum corpus attingit locum ultimum & quacum motus cessat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:8)
in consulatu vero cupio equidem te minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 1:3)
nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 3:3)
Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장9)
quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11A 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION