라틴어 문장 검색

tamenne in ista pravitate perstabitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:2)
ut enim necesse est lancem in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:2)
sin cesseris, non magnopere mirabor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:10)
itaque visis cedo nec possum resistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:12)
itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:7)
cederet scilicet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:15)
idemque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:4)
quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:2)
ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:4)
sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:2)
quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:7)
quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:2)
- sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:5)
nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
ego cedam atque abibo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION