라틴어 문장 검색

id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 49:2)
nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:3)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 276:1)
debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:3)
lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 143:2)
et tum paterna praedia turpius habebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:4)
accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:1)
Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 81:3)
quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:1)
terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:2)
ut idem atque in eodem loco, Si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 163:5)
turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 197:1)
Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION