라틴어 문장 검색

et prius interior membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장20)
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et arteriam et nervum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장27)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장32)
dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장42)
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장117)
extendendique, ut supra (7) posui, pedes quam maxime iuncti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장44)
Nam aut in caput aut in pedes conversum est, aut transversum iacet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장12)
fere tamen sic, ut vel manus eius vel pes in propinquo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장13)
Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장14)
ac si nihil aliud est, manus vel pes adprehensus corpus rectius reddit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장15)
nam manus in caput, pes in pedes eum convertet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장16)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장23)
In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장29)
. . . At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION