라틴어 문장 검색

atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:2)
Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 27:2)
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:1)
Propterea quaesitum est, ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferendi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbi fines incluserint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 5:1)
sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 6:2)
Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 7:1)
Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, Conmmenlario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 8:1)
Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 5:2)
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 3:1)
Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus ' frons ' finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut ' mons,' 'fons,' 'pons,' 'frons.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 9:1)
Αἰγίλιποι montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 7:4)
Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 8:1)
Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 1:1)
In his autem, inquit, quae videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Aetna factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:1)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION