라틴어 문장 검색

huc plebe senatus permixta trepidique duces omnisque potestas confluit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:41)
sed prima potestas Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:206)
brevis inde reluxit falsaque libertas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:308)
erat invidiosa potestas, sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura sumere nec totas audebat vertere leges.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:314)
"Ei mihi, quo Latiae vires urbisque potestas decidit!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:32)
Pellaeo libertas concidit auro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:174)
iamque potestates priscus discriminat ordo iustitiae, quas ante pares effecerat una nube timor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:10)
Quamquam, si veterum certamina rite recordor, tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent et proprio late florerent milite patres, semper ab his famae petiere insignia bellis, quae diversa procul tuto trans aequora vires exercere dabant:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:32)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
quae tanta potestas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea7)
nec vinclis famulae nec libertate feroces, exutae laqueis, sub dicione tamen consensuque pares et fulvis pellibus hirtae esseda concordes multisonora trahunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis10)
magnum delata potestas, maiorem contempta probat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae47)
Quae tibi, saeve puer, non est permissa potestas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete28)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
sed precor hoc donum cum libertate recenti adicias, si vera manet reverentia nostri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION